monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 62, 2
Cuius primi mensis septemque eius dierum azymorum nunc regula talis est, ut quae post aequinoctium decima quinta luna occurrerit, primi mensis intelligatur, et haec quemcunque septem dierum usque ad vicesimum primum Dominicum acceperit, paschalis festi gaudiis aptum porrigat. Quod ideo toties repeto, quia fuere quidam qui Dominicum Paschae diem, verbi gratia, septimo Calendarum Aprilium die, luna vicesima notantes, dicerent: Et quid peccare nos ostenditis in constituendo tempore Paschae, cum nullus unquam calculator vetuerit septimo Calendas Apriles Pascha celebrari?